Antiphon.
Ne reminiscáris, Dómine, delícta nostra, vel paréntum nostrórum: neque vindíctam sumas de peccátis nostris.
Psalmus VI.
Dómine, ne in furóre tuo árguas me, neque in ira tua corrípias me. Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea. Et ánima mea turbáta est valde; sed tu, Dómine, úsquequo? Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam; salvum me fac propter misericórdiam tuam.
Quóniam non est in morte qui memor sit tui; in inférno autem quis confitébitur tibi? Laborávi in gémitu meo; lavábo per síngulas noctes lectum meum; lácrimis meis stratum meum rigábo. Turbátus est a furóre óculus meus; inveterávi inter omnes inimícos meos. Discédite a me omnes qui operámini iniquitátem, quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei. Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam; Dóminus oratiónem meam suscépit.
Erubéscant, et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; convertántur, et erubéscant valde velóciter.
Gloria.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saécula saeculórum. Amen.
Psalmus XXXI.
Beáti quorum remíssae sunt iniquitátes, et quorum tecta sunt peccáta. Beátus vir cui non imputávit Dóminus peccátum, nec est in spíritu ejus dolus. Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, dum clamárem tota die. Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua; convérsus sum in aerúmna mea, dum confígitur spina. Delíctum meum cógnitum tibi feci, et injustítiam meam non abscóndi. Dixi : Confitébor advérsum me injustítiam meam Dómino; et tu remisísti impietátem peccáti mei.
Pro hac orábit ad te omnis sanctus in témpore opportúno. Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, ad eum non approximábunt. Tu es refúgium meum a tribulatióne quae circúmdedit me; exsultátio mea, érue me a circumdántibus me. Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac qua gradiéris; firmábo super te óculos meos. Nolíte fíeri sicut equus et mulus, quibus non est intelléctus. In camo et freno maxíllas eórum constrínge, qui non appróximant ad te. Multa flagélla peccatóris; sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
Laetámini in Dómino, et exsultáte, justi; et gloriámini, omnes recti corde.
Gloria.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saécula saeculórum. Amen.
Psalmus XXXVII.
Dómine, ne in furóre tuo árguas me, neque in ira tua corrípias me; quóniam sagíttae tuae infíxae sunt mihi, et confirmásti super me manum tuam. Non est sánitas in carne mea, a fácie irae tuae; non est pax óssibus meis, a fácie peccatórum meórum : quóniam iniquitátes meae supergréssae sunt caput meum, et sicut onus grave gravátae sunt super me.
Putruérunt et corrúptae sunt cicatríces meae, a fácie insipiéntiae meae. Miser factus sum et curvátus sum usque in finem; tota die contristátus ingrediébar. Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus, et non est sánitas in carne mea. Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis; rugiébam a gémitu cordis mei. Dómine, ante te omne desidérium meum, et gémitus meus a te non est abscónditus.
Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea, et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. Amíci mei et próximi mei advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt; et qui juxta me erant, de longe stetérunt, et vim faciébant qui quaerébant ánimam meam. Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes, et dolos tota die meditabántur. Ego autem, tamquam surdus, non audiébam; et sicut mutus non apériens os suum. Et factus sum sicut homo non aúdiens, et non habens in ore suo redargutiónes.
Quóniam in te, Dómine, sperávi; tu exaúdies me, Dómine Deus meus. Quia dixi : Nequándo supergaúdeant mihi inimíci mei; et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt. Quóniam ego in flagélla parátus sum, et dolor meus in conspéctu meo semper. Quóniam iniquitátem meam annuntiábo, et cogitábo pro peccáto meo. Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me : et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
Qui retríbuunt mala pro bonis detrahébant mihi, quóniam sequébar bonitátem. Ne derelínquas me, Dómine Deus meus; ne discésseris a me. Inténde in adjutórium meum, Dómine, Deus salútis meae.
Gloria.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saécula saeculórum. Amen.
Psalmus L.
Miserére mei, Deus, secúndum magnam misericórdiam tuam; et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, dele iniquitátem meam. Ámplius lava me ab iniquitáte mea, et a peccáto meo munda me. Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, et peccátum meum contra me est semper.
Tibi soli peccávi, et malum coram te feci; ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris. Ecce enim in iniquitátibus concéptus sum, et in peccátis concépit me mater mea. Ecce enim veritátem dilexísti; incérta et occúlta sapiéntiae tuae manifestásti mihi. Aspérges me hyssópo, et mundábor; lavábis me, et super nivem dealbábor. Audítui meo dabis gaúdium et laetítiam, et exsultábunt ossa humiliáta.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis, et omnes iniquitátes meas dele. Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis. Ne projícias me a fácie tua, et spíritum sanctum tuum ne aúferas a me. Redde mihi laetítiam salutáris tui, et spíritu principáli confírma me. Docébo iníquos vias tuas, et ímpii ad te converténtur.
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meae, et exsultábit lingua mea justítiam tuam. Dómine, lábia mea apéries, et os meum annuntiábit laudem tuam. Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique; holocaústis non delectáberis. Sacrifícium Deo spíritus contribulátus; cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, ut aedificéntur muri Jerúsalem.
Tunc acceptábis sacrifícium justítiae, oblatiónes et holocaústa; tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Gloria.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saécula saeculórum. Amen.
Psalmus CI.
Dómine, exaúdi oratiónem meam, et clamor meus ad te véniat. Non avértas fáciem tuam a me; in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam; in quacúmque die invocávero te, velóciter exaúdi me. Quia defecérunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut crémium aruérunt. Percússus sum ut foenum, et áruit cor meum, quia oblítus sum comédere panem meum.
A voce gémitus mei adhaésit os meum carni meae. Símilis factus sum pellicáno solitúdinis; factus sum sicut nyctícorax in domicílio. Vigilávi, et factus sum sicut passer solitárius in tecto. Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, et qui laudábant me advérsum me jurábant : quia cínerem tamquam panem manducábam, et potum meum cum fletu miscébam;
a fácie irae et indignatiónis tuae, quia élevans allisísti me. Dies mei sicut umbra declinavérunt, et ego sicut foenum árui. Tu autem, Dómine, in aetérnum pérmanes, et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem. Tu exsúrgens miseréberis Sion, quia tempus miseréndi ejus, quia venit tempus; quóniam placuérunt servis tuis lápides ejus, et terrae ejus miserebúntur.
Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terrae glóriam tuam; quia aedificávit Dóminus Sion, et vidébitur in glória sua. Respéxit in oratiónem humílium et non sprevit precem eórum. Scribántur haec in generatióne áltera, et pópulus qui creábitur laudábit Dóminum. Quia prospéxit de excélso sancto suo, Dóminus de caelo in terram aspéxit;
ut aúdiret gémitus compeditórum, ut sólveret fílios interemptórum; ut annúntient in Sion nomen Dómini, et laudem ejus in Jerúsalem, in conveniéndo pópulos in unum, et reges ut sérviant Dómino. Respóndit ei in via virtútis suae : Paucitátem diérum meórum núntia mihi : ne révoces me in dimídio diérum meórum, in generatiónem et generatiónem anni tui.
Inítio tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt caeli. Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; et omnes sicut vestiméntum veteráscent. Et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient. Fílii servórum tuórum habitábunt; et semen eórum in saéculum dirigétur.
Gloria.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saécula saeculórum. Amen.
Psalmus CXXIX.
De profúndis clamávi ad te, Dómine; Dómine, exaúdi vocem meam. Fiant aures tuae intendéntes in vocem deprecatiónis meae. Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit? Quia apud te propitiátio est; et propter legem tuam sustínui te, Dómine. Sustínuit ánima mea in verbo ejus; sperávit ánima mea in Dómino.
A custódia matutína usque ad noctem, speret Ísraël in Dómino; quia apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio. Et ipse rédimet Ísraël ex ómnibus iniquitátibus ejus.
Gloria.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saécula saeculórum. Amen.
Psalmus CXLII.
Dómine, exaúdi oratiónem meam; aúribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua; exaúdi me in tua justítia. Et non intres in judícium cum servo tuo, quia non justificábitur in conspéctu tuo omnis vivens. Quia persecútus est inimícus ánimam meam, humiliávit in terra vitam meam; collocávit me in obscúris, sicut mórtuos saéculi. Et anxiátus est super me spíritus meus; in me turbátum est cor meum. Memor fui diérum antiquórum : meditátus sum in ómnibus opéribus tuis, in factis mánuum tuárum meditábar.
Expándi manus meas ad te; ánima mea sicut terra sine aqua tibi. Velóciter exaúdi me, Dómine; defécit spíritus meus. Non avértas fáciem tuam a me, et símilis ero descendéntibus in lacum. Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, quia in te sperávi. Notam fac mihi viam in qua ámbulem, quia ad te levávi ánimam meam. Éripe me de inimícis meis, Dómine; ad te confúgi. Doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu. Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam.
Propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me; in aequitáte tua, edúces de tribulatióne ánimam meam; et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos, et perdes omnes qui tríbulant ánimam meam, quóniam ego servus tuus sum.
Gloria.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saécula saeculórum. Amen.
Antiphon.
Ne reminiscáris, Dómine, delícta nostra, vel paréntum nostrórum: neque vindíctam sumas de peccátis nostris.
4 comments:
What an astounding work this is. Thank you for it, and for making it available, William.
Don't mention it, S.K. I created this for my own use, but I figured I might as well share it with anyone else who may be interested.
Can you provide any context around this? When do you do this and why? I’ve googled it and see it’s common for Lent or on Fridays in general but I’m curious what your usage is.
I don't recite these Psalms on any fixed schedule; just when I've decided to change something in my life and feel that an outward gesture or repentance would be helpful.
Post a Comment